- APOTHEOSIS
- I.APOTHEOSISLatin. Consecratio, quâ voce Cicero utitur l. 1. ad Quintum fratr. ep. 1. ritus fuit apud Romanos, a Caes. Augusto primum institutus, deinde a Tiberio instauratus, quô consecrabantur Imperatores, qui superstitibus filiis vel succesloribus moriebantur, sicque in Divos relati dicebantur. Sic Augustum, apud Ausomnium de Mortibus Caesarum, v. 2. addidit.---- ---- Divis matura senectus.Et facetum illud Vespasiani Principis, qui primâ morbi accessione, ut, invit, puto Deus fio. Sic claudium, Vespasiani filios, Antomnos, Traianum aliosque divinis post mortem honoribus affectos legimus. Imo et ante Augustum, iam Caesar Dictator id honoris consecutus est, Sueton. in eo c. 88. Stella crinita per septem dies continuos fulsit, exoriens circa undecimam horam, creditumque est ammam Caesaris esse in caelum recepti, et hac de causa simulacro eius in vertice additur stella. Verbô, Omnes Imperatores inter Deos post mortem referri solitos esse, docet Thom. Dempster. in Antiq. Rom. l. 3. paralipom ad c. 18. Unde Iuvenali Sat. 6. v. 115. Rivales Deorum dicuntur. In quae verba vetus Scholiastes, ridens, inquit, quia Imperatores inter Deos referunter. Ritus autem hic talis erat. Imperatore vitâ functô, tatâ urbe festa celebritas erat. Et primo quidem functum vitâ corpus sumptuosô funere sepeliebant: ceream dein imaginem mortuo quam simillimam, in Palasii vestibulo, supra eburneum lectum maximum, sublimem et vestibus instratum aureis locabant. Et quidem imago illa ad aegroti speciem placide decumbebat. Circa lectum vero utrinque magnam partem diei sedebant a laeva quidem Senatus omnis vestibus atris amictus: a dextra vero matronae, quas virorum aut parentum dignitas honestabat. Haec ita per septem dies continous faciebant, Medicis ad lectum quottidie accedentibus inspectumque veluti aegrum deterius se habere subinde pronuntiantibus. Dien, ubi iam visus esset obiiss diem, lectum humeris sublatum, Equestris Senatoriique ordinis nobilissimi iuvenes, per viam sacram in vetus Forum deferebant, ubi Magistratus Romani Imperium deponere consueverant. Ibi exstructô coloris lapidei tribunali ligneô, super quod aedificium fabrefactum erat, columnis fuffultum eboreque varie ornatum et aurô, eo allatus est alius lectus consimilis, in quo statuam ceream Principis consecrandi e Palatio allatam, ornatu triumphali, collocabant, puerô insigni formâ, quasi Imperator dormiret, pennis pavonis muscas abigente. Accedebant mox pone lectum superstites Imperatores, Senatus Senatorumque uxores, vestibus lugubribus induti, et in gradibus ad scalarum similitadinem exstructis, ex altera Fori parte puerorum chorus, ex altera feminarum illustrium, hymnos paeanasque in defuncti laudes canebant. Quibus peractis, funebris pompa in foro inchoabatur extra urbem in Campum Martium tendens, quo antequam perventum, Imperator vivus Rostris concensis defunctum Imperatorem laudabat, cumque lecutm de loco, in quo erat, moveri oporteret, omnes simul Senatores in fletum et lamenta solvebantur. Sic lectum a tribunali tollebant Pontifices et Magistratus qui eum postea nonnullis Equitibus ferendum tradebant, parte Senatorum cum variis maestitiae indiciis praecendente, Imperatore vero subsequente. Ita in campum Martium postquam pervenêre, quâ latissime ille patet, rogus sive suggestus quidam specie quadrangulâ, lateribus aequis assurgebat, nullâ praegerquam lignorum ingentium materiâ compactus in tabernaculi formam: quod interius totum erat fomitibus oppletum, exterius autem intextis aurô stragulis atque eburneis signis undique exornatum. Super hoc alterum minus, tertium item et quartum, semper inferiori contractius, ac deinceps, positum erat, donec ad supremum, quod omnium erat minimum, perveniebatur: in cuius summo currus erat inauratus, quô, dum viveret Imperator, vehi solebat. Igitur lectô in secundum tabernaculum promotô aromata et suffimenta omnis generis fructus, herbae et succi odorati, acervatim effundebantur, quô factô Imperator superstes coeterique mortui Imperatoris propinqui eius statuae oscula figebant; mox Princeps tribunal conscendit, Senatores vero, exceptis Magistratibus, in tabula parvaassidebant, ut tuto simul et commode, quae gerebantur, spectare possent: Magistratu et coeteris, pro cuiusque dignitate, ex ordine collocatis. Tum circa aedificium certâ quâdam lege ac recursu omnes Equestris ordinis viri: pedites quoque circa rogum cursibus urbanis et confictis decntrebant. Currus item circumagebantur msessi purpuratis rectoribus, qui personas ferebant Ducum Romanorum Principumque illustrium. Post quae face sumptâ Im perator eam tabernaculo admovit, mox Consules primo, dein coeteri omnes Magistratus, et alii ordine undique ignem subiecerunt, sic brevi cuncta validô igne coorepta. Mox a supremo tabernaculo, tamquam e fastigio quodam, simul cum subiecto igni aquilam dimittere moris erat, quae in caelum animam Principis deferre credebatur: unde in nummis quibusdam aquilae, qui Imperatores, et pavones, qui Augustas, in caelum subvehunt, expressi videntur. Ex illo, una cum coeteris Numinibus Imperator defunctus coli coepit, substructis templis fanisque; additis ex Senatus-Consulto Flamine et Sodalibus, qui ab eo nomen acciperent, et nomine mutotô, Divus insuper deusque dictus est. Eiusdem imagines, non minus ac Deorum starvae, radiis, astris, fulminibus insignes, collocabantur etiam inter Deos Penates, ut infra videbimus, ubi de Imagimbus. Porro per nomen eius iurabatur, tantâ quidem religione, ut tuttus esset per Iovis Genium peierare, quam Regis, Minucius Fel. Octavio, ubi Ouzelium coeterosque vide. Nec consecrandi Augustas, quarum primae Liviae hic honor obtigit, longe diversa guit ratio. Per quas et iuratum esse, discimus ex Dinoe, qui Drusillae id honoris tributum a Caio esse, ut mulieres per illam iurarent, tradit l. 59. Liviae item, a Claudio, l. seq. de quibus paulo infra plura. Non autem solum apud Romanos, verum et alias gentes, haec bene meritos viros divinis post obitum honoribus afficiendi consuetudo viguit. Sic enim omnes Dii Veterum consecrati sunt, nec publice illud modo, sed et privatim unicuique id permissum fuit. Et quidem de Hercule, Libero Patre, Castore ac Polluce aliisque Diis Consentibus, res notissima est. De Alexandro M. a Demade inter Deos relato, legimus apud Aeliamum Var. host. l. 5. c. 12. Multatô centum talentis adulatore, et matre Olympiade ridente: mansit nihilominus is decimus tertius inter Deos Consentes, Pierius Hieroglyph. l. 43. Eôdem modô apud Latinos priscos Aeneam Diis ascriptum, et Iovem Indigetem: Romulum vero côdem honore mactum, Quirinum appellatum esse, referunt Liv. Dec. 1. l. 1. et Silius Italiscus l. 13. v. 83.Ledaeos referam fratres vestrumque Quirinum.Sed haec aliorum superstitio fuit, quae vero ambitionis insania, quod ipse Augustus se templis et effigie Numinum per Flamines et Sacerdotes coli voluit, apud Tacit. Annal. l. 1. Quo forsan allusit Virgilius Eclogâ l. v. 7.Namque erit ille mihi semper Deus:quasi diceret, et dum vivit, et dum vitâ functus erit. Nec solum ipse voluit iussique, verum et modum locumque praescripsit, quod Suetonius innuit in eo c. 52. Imitati eum in hoc insaniae excessu Caligula, Domitianus etc. factumque inde, ut Caesares pro Diis vivos ctiam Romani colerent, Deosque appellarent: quod nomen etiam sub Christianis Principibus aliquandiu mansit, licet cultum immortali unique Deo concedendum censerent. Hinc Latinus Pacat. panegyrico Theodos. Deum dedit, inquit, Hispania quem videmus: Et de Honorio Claudian. praef. de 3. eius Consulatu v. 15.Me quoque Pieriis tentatum saepitus antrisAudet magna suo mittere Roma Deo.Rescriptaque proin eorum Oracula quoque dicta sunt, etc. Vide Herodian. Hist. Rom. l. 4. Blondum Flavium Romae triumph. l. 2. Bernatdinum Reatin. Annotat. in varia Scriptorum loca c. 16. Franc. Robortellum Emendat. l. 2. c. 38. Ioh. Rosinum Antiq. Rom l. 3. c. 18. et Th. Dempsteri Paralipomena ad illud etc. Tabernaculi, de quo supra, formam exhibent numismata Sabinae Aug. Antonini Pii, Faustinae Aug. et matris et filiae, M. Aur. Antonini, L. Aur, Veri, P. Helvii Pertinacis, L. Septimii Severi, et Iuliae Piae Aug. De Coronis radiatis, quibus statuae xonsecratorum circumfulsêre, vide Suetion. in Aug. c. 94. et Caligula c. 45. Plin. in Panegyr. Traiani c. 52. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 1. Paralipom. ad c. 13. ad regionem quartam, de Colosso Solis et corona radiata: ut et infra in voce Corona, Quaedam saltem ex Vossio hîc subnectam, secundum quem: Apud Romanos, sub Regibus, homo nullus caelesti donatus honore est, prater unum Imperii conditorem Romulum, atque, ut videtur, longe tamen inferiogre gradu, nurtricem eius Accam Larentiam. Florente Republ. si quis honoris id adeptus est, uncia fuit Anna Bovillana; nec tamen e sententia Senatus, nec si sacra spectes, ea vere illus anûs fuêre, ut supra dictum: Interca Heroes suos magnis sunt dignati honoribus, statuis videl. pompâ Circensi, relatione in hymnos Saliares, qui honos etiam contigit Mamurio Veturio et Luciae Volumniae, teste Varrone de LL. l. 5. et 8. Exutô vero libertate Populô, primus Caesarum consecratus est Iulius, idque ab Augusto, Sueton, in Iulio c. 88. quem proin in Iuliani Caesaribus Silenus vocat Κοροπλάςτην, Puparum effectorem, eo quod ut hom ulli faciunt pupas, sic ipse fecerit Deos. Augosto dein, templum et caelestes honores decreti, Tacit. Annal. l. 1. Numerioque Attico, qui eum in caelum euntem se vidisse testatus est (uti Iul. Proculus de Romulo narravit) a Livia datum est decies sestertium, Dio l. 56. Post eum consecrati alii, de quisbus vide Plin. in Panegyr. Nec soli Caesares Diis illati sunt, sed etiam Augustae: Livia, apud Sueton. in Claudio c. 11. et Dionem l. 60. et Faustina, apud Capitolin. in Antonin. c. 26. Imo et comperimus, honorem aliis habitum, e domo tamen Augusta: Drusillae sorori a Caligula, quam cum Livius Geminius, vir Senatorii ordinis, similiter in caelum ascendentem spectâsse se iurâsset, etiam decies festzertium meruit, teste Dione l. 59. Maesaeitem, sorori Iuliae II. Severo Caes. nuprae, Aviae duorum Imperator. Heliogabali et Severi Alexandri. Sed et mares e domo Augustae, relati in Divos: Geta, Severi fil. ut nil dicam de Hadriani Imperatoris sordidis et insipidis deliciis Antinoo Bithyno etc. Vide Voss. de arig. etprog. Idol. l. 1. c. 12. ut et supra in voce Anima, ac infra, ubi de Consecratione.II.APOTHEOSIStitulus libri, quô Prudentius Poeta Christianus, defensionem Divinitatis contra Infideles, complexus est. macer in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.